La pazienza procura la serenità interiore (Seneca)

Sep 16, 2013, 04:00 AM

Mille sunt alia in quibus pertinacia impedimentum omne transcendit ostenditque nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam indiceret. Istis quos paulo ante rettuli aut nulla tam pertinacis studii aut non digna merces fuit (quid enim magnificum consequitur ille qui meditatus est per intentos funes ire, qui sarcinae ingenti cervices supponere, qui somno non summittere oculos, qui penetrare in imum mare?), et tamen ad finem operis non magno auctoramento labor pervenit; nos non advocabimus patientiam, quos tantum praemium exspectat, felicis animi immota tranquillitas? Quantum est effugere maximum malum, iram, et cum illa rabiem, saevitiam, crudelitatem, furorem, alios comites eius affectus.!