Alessandro illustra un piano d'azione ai soldati (Curzio Rufo)

Sep 16, 2013, 04:25 AM

"Vobiscum- inquit- o iuvenes et aequales, urbium invictarum ante munimenta superavi; montium iuga perenni nive obruta emensus sum; angustias Ciliciae intavi; Indiae sine lassitudine vim frigoris sum perpessus; et mei documenti vobis dedi, et vestri habeo. Petra, quem videtis, unum aditum habet, quem barbari absident; cetera neglegunt: nullae vigiliae sunt nisi quae castra nostra spectant. Invenietis viam, si solerter rimati eritis aditus frequentes ad cacumen: nihil tam alte natura constituit, quo virtus non possit eniti. Experiendo, quae ceteri desperaverunt, Asiam habemus in potestate. Evadite in cacumen; quod cum ceperitis, candidis velis signum mihi dabitis; ego, copiis admotis, hostem in nos a vobis convertam, Praemium erit ei, qui primus occupaverit verticem, talenta decem; uno minus accipiet qui proximus ei venerit; eadenque ad decem homines servabitur portio, Cerum habeo vos non tam liberalitatem intueru meam quam voluntatem"